[285] EPISTOLA LXXXV. PETRUS MOLINEUS. FESTO HOMMIO. Ad tuas bene longas literas, quibus ARMINII opiniones prolixe exponis, dudum respondi. Oportet mira sit in nomine dissentiendi libido; siquidem quae recenses capita, ipsa fidei fundamenta oblique convellunt. Non est, ut video, certamen de lana caprina, sed de rebus maximis, quae in defensoribus veritatis postulant ingenium acre cum pari vigilantia. Non defuerunt nostra & patrum nostrorum memoria exempla hominum qui motis longe levioribus controversus, sciderunt Ecclesiam; ex minoribus, quam hae sunt scintillis, maxima incendia Satan saepe suscitavit. Quo majori cura debetis anniti, ne novatorum perversa industria fidelium veritatis assertorum superet diligentiam. Unus es meo judicio & omnium qui te norunt testimonio, qui plurimum potes sustentare veritatem, utpote qui multum potes ingenio, multum polles doctrina, & quem periculum praesens & assiduus adversarii conspectus quotidianis aculeis suscitat. Labor vero quem nobis imponis scribendi in tertium tomum Bellarmini, non est mearum virium, nec hujus otii, quod intercurrentia mille negotia abrumpunt; Nos certe hic •θηριομαχουμεν•, & CHRISTI ad instar concionamur ex lintre inter fluctus, & strepitum earum aquarum quibus insidet magna meretrix. Apocal. XVII. v. XV. Non est facilis inter scloporum displosionem meditatio; neque si superesset otium, vellem ordiri •το κεραμικον εν πιθῳ• & primulos conatus a re gravissima indipisci. Venio nunc ad alterum caput tuarum epistolarum, de capessenda apud vos Theologica professione. Cupis nosse quid hic sentiam, quid cupiam; & arcanum animi mei deponi in amici sinum. Profecto nihil est, quod a me non eliciat tam amica & familiaris interpellatio; Sed ipse me nondum satis hic excussi, variisque cogitationibus distrahor, nam ut aspernari tantum honorem oblatum esset superbiae, ita vicissim testari suum desiderium manifestae esset futilitatis, maxime vero in re in qua nescio, quomodo sint affecti Domini Ordines: qui si aliquem alterum me digniorem animo designarant, nec me putant satis idoneum, ineptus essem si proderem meam cupiditatem adipiscendi honoris, qui mihi non offertur; praecipue cum videam in ipsa Leyda FESTUM HOMMIUM, hominem me meliorum & doctiorem, sine cujus fraude & injuria non possum rem tantam adipisci. Quod si meo unius testimonio res transigeretur, nunquam diffugeres istam provinciam; nec procul peteretur, quod habetis ad manum. Haec ad te scripsi per honestissimum juvenem PINETTUM paedagogum filii D. ARSENII Ordinum apud nos Legati, quem si in amicitiam admiseris, invenies probum & cordatum nec ingenii mali. Fac obsecro sentiat meam apud te commendationem ei non inutilem fuisse. DEUS det tibi, quae optas, Vir Ornatissime, & sanctos tuos labores sua cura & favore prosequatur. Vale A. D. XII. Calend. Quintilium. MDCIX. |